Text copied!
Bibles in Latin

ROMANOS 11:14-34 in Latin

Help us?

ROMANOS 11:14-34 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

14 si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis?
16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.
20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ?
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
26 et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
ROMANOS 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598