Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 73:12-23 in Latin

Help us?

PSALMORUM 73:12-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
PSALMORUM 73 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598