Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 72:1-9 in Latin

Help us?

PSALMORUM 72:1-9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
PSALMORUM 72 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598