Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 62:2-11 in Latin

Help us?

PSALMORUM 62:2-11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea !
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;
11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
PSALMORUM 62 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598