Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 49:8-13 in Latin

Help us?

PSALMORUM 49:8-13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
PSALMORUM 49 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598