Text copied!
Bibles in Latin

PSALMORUM 34:5-17 in Latin

Help us?

PSALMORUM 34:5-17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
PSALMORUM 34 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598