Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 6:7-28 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 6:7-28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16 Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?
PROVERBIORUM 6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598