Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 4:9-23 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 4:9-23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
11 Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis:
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.
16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
PROVERBIORUM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598