Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 4:16-27 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 4:16-27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
PROVERBIORUM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598