Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 3:7-16 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 3:7-16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quƦ desiderantur huic non valent comparari.
16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiƦ et gloria.
PROVERBIORUM 3 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598