Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 31:4-12 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 31:4-12 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
PROVERBIORUM 31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598