Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 31:3-19 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 31:3-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
10 Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16 Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
PROVERBIORUM 31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598