Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 31:18-26 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 31:18-26 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
PROVERBIORUM 31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598