Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 30:26-33 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 30:26-33 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;
27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;
28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:
30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.
32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.
PROVERBIORUM 30 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598