15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;
26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;
27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;
28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.