Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 30:12-20 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 30:12-20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;
14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
PROVERBIORUM 30 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598