Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 2:3-11 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 2:3-11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te:
PROVERBIORUM 2 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598