Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 29:2-19 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 29:2-19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
PROVERBIORUM 29 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598