Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 29:1-14 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 29:1-14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
PROVERBIORUM 29 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598