Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 28:23-28 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 28:23-28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
PROVERBIORUM 28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598