Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 27:18-26 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 27:18-26 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.
26 Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.
PROVERBIORUM 27 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598