Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 24:16-28 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 24:16-28 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
PROVERBIORUM 24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598