Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 23:3-18 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 23:3-18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:
11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:
18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
PROVERBIORUM 23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598