Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 23:19-32 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 23:19-32 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
PROVERBIORUM 23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598