Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 23:1-6 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 23:1-6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
PROVERBIORUM 23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598