Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 21:20-29 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 21:20-29 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciƦ ejus.
23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27 HostiƦ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
PROVERBIORUM 21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598