Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 19:4-14 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 19:4-14 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
PROVERBIORUM 19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598