Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 18:4-18 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 18:4-18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
PROVERBIORUM 18 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598