Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 17:1-22 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 17:1-22 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

1 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
11 Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
PROVERBIORUM 17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598