Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 16:6-20 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 16:6-20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
PROVERBIORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598