Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 16:4-16 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 16:4-16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
PROVERBIORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598