Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 16:3-9 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 16:3-9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
5 Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
PROVERBIORUM 16 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598