Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 15:18-29 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 15:18-29 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.
20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
PROVERBIORUM 15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598