Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 13:5-24 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 13:5-24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.
13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
24 Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
PROVERBIORUM 13 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598