Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 11:17-31 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 11:17-31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

17 Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.
29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !
PROVERBIORUM 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598