16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
17 Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
23 Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.
27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.