Text copied!
Bibles in Latin

PROVERBIORUM 10:17-26 in Latin

Help us?

PROVERBIORUM 10:17-26 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
PROVERBIORUM 10 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598