Text copied!
Bibles in Latin

MARCUM 9:13-34 in Latin

Help us?

MARCUM 9:13-34 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.
25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
MARCUM 9 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598