Text copied!
Bibles in Latin

MARCUM 6:19-41 in Latin

Help us?

MARCUM 6:19-41 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ:
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit:
36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
MARCUM 6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598