Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 4:2-24 in Latin

Help us?

LUCAM 4:2-24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
LUCAM 4 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598