Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 2:11-38 in Latin

Help us?

LUCAM 2:11-38 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur:
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo.
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit:
29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31 quod parasti ante faciem omnium populorum:
32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
LUCAM 2 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598