Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 23:30-35 in Latin

Help us?

LUCAM 23:30-35 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
LUCAM 23 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598