Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 22:31-62 in Latin

Help us?

LUCAM 22:31-62 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
LUCAM 22 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598