Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 22:12-31 in Latin

Help us?

LUCAM 22:12-31 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
LUCAM 22 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598