Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 21:20-30 in Latin

Help us?

LUCAM 21:20-30 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,
22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:
26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
LUCAM 21 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598