Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 20:19-24 in Latin

Help us?

LUCAM 20:19-24 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?
23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
LUCAM 20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598