Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 1:48-77 in Latin

Help us?

LUCAM 1:48-77 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
LUCAM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598