Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 1:33-40 in Latin

Help us?

LUCAM 1:33-40 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

33 et regni ejus non erit finis.
34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quƦ vocatur sterilis:
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
40 et intravit in domum ZachariƦ, et salutavit Elisabeth.
LUCAM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598