Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 1:18-30 in Latin

Help us?

LUCAM 1:18-30 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
LUCAM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598