Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 19:8-32 in Latin

Help us?

LUCAM 19:8-32 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
LUCAM 19 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598